Ultimele adăugări, pagina 10

Mandatum distrahendorum servorum defuncto qui mandatum suscepit intercidisse constitit. Quoniam tamen heredes eius errore lapsi non animo furandi sed exsequendi, quod defunctus suae curae fecerat, servos vendiderant, eos ab emptoribus usucaptos videri placuit. Sed venaliciarium ex provincia reversum Publiciana actione non inutiliter acturum, cum exceptio iusti dominii causa cognita detur neque oporteat eum, qui certi hominis fidem elegit, ob errorem aut imperitiam heredum adfici damno.
Aemilius Papinianus în Digesto, 17.1.57
Adăugat de Simona Enache
Comentează! | Votează! | Copiază!

Proponitur actio ex hoc edicto in eum cuius maxima pars in venditione fuerit, quia plerumque venaliciarii ita societatem coeunt, ut quidquid agunt in commune videantur agere: aequum enim aedilibus visum est vel in unum eius, cuius maior pars aut nulla parte minor esset, aedilicias actiones competere, ne cogeretur emptor cum multis litigare, quamvis actio ex empto cum singulis sit pro portione, qua socii fuerunt: nam id genus hominum ad lucrum potius vel turpiter faciendum pronius est.
Paul în Digesto, 21.1.44.1
Adăugat de Simona Enache
Comentează! | Votează! | Copiază!

Socius cum resisteret communibus servis venalibus ad fugam erumpentibus, vulneratus est: impensam, quam in curando se fecerit, non consecuturum pro socio actione Labeo ait, quia id non in societatem, quamvis propter societatem impensum sit, sicuti si propter societatem eum heredem quis instituere desisset aut legatum praetermisisset aut patrimonium suum neglegentius administrasset: nam nec compendium, quod propter societatem ei contigisset, veniret in medium, veluti si propter societatem heres fuisset institutus aut quid ei donatum esset.
Sextus Pomponius în Digesto, 17.2.60.1
Adăugat de Simona Enache
Comentează! | Votează! | Copiază!

Licet mercis appellatio angustior sit, ut neque ad servos fullones vel sarcinatores vel textores vel venaliciarios pertineat, tamen Pedius libro quinto decimo scribit ad omnes negotiationes porrigendum edictum.
Domitus Ulpian în Digesto, 14.4.1.1
Adăugat de Simona Enache
Comentează! | Votează! | Copiază!

Eum, qui venaliciariam vitam exercebat, puto suorum numero non facile contineri velle eiusmodi mancipia, (nisi evidens voluntas fuit etiam de his sentientis): nam quos quis ideo comparavit, ut ilico distraheret, mercis magis loco quam suorum habuisse credendus est.
Domitus Ulpian în Digesto, 32.73.4
Adăugat de Simona Enache
Comentează! | Votează! | Copiază!


Justia domina et regina omnium virtutum.
citat de Cicero
Adăugat de Simona Enache
Comentează! | Votează! | Copiază!


Imago animi vultus; indices oculi.
citat de Cicero
Adăugat de Simona Enache
Comentează! | Votează! | Copiază!

Obligatio est iuris vinculum quo necessitate adstringimur alicuius solvendae rei secundum nostrae civitatis iura.
Justinian în Institutele lui Justinian
Adăugat de Simona Enache
Comentează! | Votează! | Copiază!


Audi alteram partem.
Seneca în Medeea
Adăugat de Iulia Mirancea
Comentează! | Votează! | Copiază!


Indocti dicant et ament meminisse periti.
citat de Alexander Pope (1711)
Adăugat de Simona Enache
Comentează! | Votează! | Copiază!
