Citate despre Nulla dies sine linea, pagina 2
Est enim sine dubio, domus iuris consulti totius oraculum civitatis.
Cicero în Rhetorica - De Oratore
Adăugat de Simona Enache
Comentează! | Votează! | Copiază!
O rem quam homines soluti ridere non desinant, tristiores autem sine maximo dolore audire non possint!
Cicero în Pro domo sua (57)
Adăugat de Dan Costinaş
Comentează! | Votează! | Copiază!
Proponitur actio ex hoc edicto in eum cuius maxima pars in venditione fuerit, quia plerumque venaliciarii ita societatem coeunt, ut quidquid agunt in commune videantur agere: aequum enim aedilibus visum est vel in unum eius, cuius maior pars aut nulla parte minor esset, aedilicias actiones competere, ne cogeretur emptor cum multis litigare, quamvis actio ex empto cum singulis sit pro portione, qua socii fuerunt: nam id genus hominum ad lucrum potius vel turpiter faciendum pronius est.
Paul în Digesto, 21.1.44.1
Adăugat de Simona Enache
Comentează! | Votează! | Copiază!
Corvus
Alta nox erat; sedebam tædio fessus gravi,
Nescio quid exoletæ perlegens scientiæ,
Cum velut pulsantis ortus est sonus meas fores—
Languido pulsantis ictu cubiculi clausas fores:
"En, amicus visitum me serius," dixi, "venit—
Inde fit sonus;—quid amplius?"
Ah! recordor quod Decembris esset hora nubili,
In pariete quod favillæ fingerent imagines.
Crastinum diem petebam; nil erat solaminis,
Nil levaminis legendo consequi curæ meæ:—
De Leonina dolebam, cœlites quam nominant—
Nos non nominamus amplius.
Mœstus aulæi susurros purpurati, et serici,
Horrui vana nec ante cognita formidine;
Propter hoc, cor palpitans ut sisterem, jam dictitans
Constiti, "Meus sodalis astat ad fores meas,
Me meus sero sodalis hic adest efflagitans;
Inde fit sonus;—quid amplius?"
[...] Citeşte tot
poezie de Edgar Allan Poe (1845), traducere de Lewis Gidley
Adăugat de Dan Costinaş
Comentează! | Votează! | Copiază! | In English | In Spanish | In Italian | In Romanian