Lacus
Caerulum flavae nemoris beati
Usque nymphaeae onerant lacum; hicce
Contremit lintrem, niveos aquarum
Dum movet orbes.
Litore in longo spatior quietus
Audio exspectoque ut amica lenis
In meum pectus cadat eque scirpis
Exoriatus;
Ut schapham in parvam saliamus ambo
Leniter lympha mihi murmurante
Et gubernaclum fugiat manum atque
Parvula palma;
Ut vehamur lintre lepore capti
Luce sub lunae radiisque blandae -
Lenis in scirpis zephyrus flet atque
Insonet unda!
Non tamen venit. Motor usque solus
Caerulum at stagnum coopertuum amoenae
Flore nympaeae et doleo nimis sus-
piroque frustra.
poezie de Mihai Eminescu din Poësis (Poesii) (1876), traducere de Traian Lăzărescu
Adăugat de Dan Costinaş
Comentează! | Votează! | Copiază! | In English | In Spanish | In Italian | In Romanian
Nu sunt comentarii până acum.