Pagina principală | Ultimele adăugări | Lista de autori | Citate la întâmplare | Votează! | Ultimele comentarii | Adaugă citat

Ut sis nocte levis, sit cena brevis.

proverbia latinaSemnalează o problemă/completareCitate similare
Adăugat de Florin Mercas
Comentează! | Votează! | Copiază! | In Romanian

Share

Citate similare

Seneca

Vita brevis, ars longa.

citat de SenecaSemnalează o problemă/completareCitate similare
Adăugat de Simona Enache
Comentează! | Votează! | Copiază!

Share
Publilius Syrus

Avarum facile capias, ubi non sis item.

aforism de Publilius Syrus din SententiaeSemnalează o problemă/completareCitate similare
Adăugat de Dan Costinaş
Comentează! | Votează! | Copiază! | In Romanian

Share

Ars longa, vita brevis, occasio praeceps, experimentum periculosum, iudicium difficile.

aforism de HippocratesSemnalează o problemă/completareCitate similare
Adăugat de Florin Mercas
Comentează! | Votează! | Copiază! | In English | In Romanian

Share
Edgar Allan Poe

Corvus

Alta nox erat; sedebam tædio fessus gravi,
Nescio quid exoletæ perlegens scientiæ,
Cum velut pulsantis ortus est sonus meas fores—
Languido pulsantis ictu cubiculi clausas fores:
"En, amicus visitum me serius," dixi, "venit—
Inde fit sonus;—quid amplius?"

Ah! recordor quod Decembris esset hora nubili,
In pariete quod favillæ fingerent imagines.
Crastinum diem petebam; nil erat solaminis,
Nil levaminis legendo consequi curæ meæ:—
De Leonina dolebam, cœlites quam nominant—
Nos non nominamus amplius.

Mœstus aulæi susurros purpurati, et serici,
Horrui vana nec ante cognita formidine;
Propter hoc, cor palpitans ut sisterem, jam dictitans
Constiti, "Meus sodalis astat ad fores meas,
Me meus sero sodalis hic adest efflagitans;
Inde fit sonus;—quid amplius?"

Mente mox corroborata, desinens vanum metum,
"Quisquis es, tu parce," dixi "negligentiæ meæ;
Me levis somnus tenebat, et quantis tam lenibus
Ictibus fores meas, ut irritum sonum excites,
Quem mea vix consequebar aure"—tunc pandi fores:—
Illic nox erat;—nil amplius.

Has tenebras intuebar tum stupens mentu diu,
Hæsitans, et mente fingens quodlibet miraculum;
At tacebat omne limen ferreo silentio,
Et, "Leonina!" inde nomen editum solum fuit;
Ipse dixeram hoc, et echo reddidit loquax idem;—
Hæc vox edita est;—nil amplius.

In cubiclum mox regressus, concitis præcordiis,
Admodum paulo acriorem rursus ictum exaudio.
"Quicquid est, certe fenestras concutit," dixi, "meas;
Eja, prodest experiri quid sit hoc mysterium—
Cor parumper conquiesce, donec hoc percepero;—
Flatus hic strepit;—nil amplius."

Tunc repagulis remotis, huc et huc, en, cursitans,
Et micans alis, verenda forma, corvus insilit.
Blandiens haud commoratus, quam celerrime viam
Fecit et gravis, superbus, constitit super fores—
In caput divæ Minervæ collocans se sculptile
Sedit, motus haud dein amplius.

Nonnihil deliniebat cor meum iste ales niger,
Fronte, ceu Catoniana tetrica me contuens:
"Tu, licet sis capite lævi, tamen es acer, impiger,
Tam verendus," inquam "et ater, noctis e plaga vagans—
Dic, amabo, qui vocaris nocte sub Plutonia?"
Corvus rettulit, "Non amplius."

Ales iste luculenter eloquens me perculit,
Ipsa quamvis indicaret pæne nil responsio;
Namque nobis confitendum est nemini mortalium
Copiam datam videndi quadrupedem unquam aut alitem,
Qui super fores sederet sculptilem premens Deam,
Dictus nomine hoc, "Non amplius."

At sedens super decorum solus ales id caput,
Verba tamquam mente tota dixit hæc tantummodo.
Deinde pressis mansit alis, postea nil proferens,
Donec ægre murmurârim, "Cæteri me negligunt—
Deseret me cras volucris, spes ut ante destitit."
Corvus tunc refert, "Non amplius."

Me statim commovit apta, quam dedit, responsio:
"Ista," dixi, "sola vox est huic opes, peculium,
Quam miser præcepit actus casibus crebris herus
Ingruentibus maligne, donec ingemisceret,
Hanc querulam, destitutus spe, redintegrans diu,
Vocem lugubrem, 'Non amplius.'"

Mox, nam adhuc deliniebat cor meum iste ales niger,
Culcitis stratum sedile colloco adversus fores;
Hac cubans in sede molli mente cogito mea,
Multa fingens continenter, quid voluerit alitis
Tam sinistri, dam tigrantis, tam macri, tam tetrici,
Ista rauca vox, "Non amplius."

Augurans hoc considebam, proferens vocis nihil
Ad volucrem, jam intuentem pupulis me flammeis;
Augurans hôc plus sedebam, segniter fulto meo
Capite culcita decora, luce lampadis lita,
Quam premet puella mollem, luce lampadis litam,
Illa lux mea, ah! non amplius.

Visus aer thureis tunc fumigari odoribus,
Quos ferebant Dî prementes pede tapeta tinnulo.
"En, miser," dixi, "ministrant—Dî tibi nunc exhibent
Otium multùm dolenti de Leonina tua!
Eja, nepenthes potitor, combibens oblivia!"
Corvus rettulit, "Non amplius."

"Tu, sacer propheta," dixi, "sis licet dæmon atrox!—
Tartarus seu te profundus, seu procella huc egerit,
Tu, peregrinans, et audax, hanc malam visens domum,
Quam colit ferox Erinnys—dic mihi, dic, obsecro,
Num levamen sit doloris, quem gero—dic, obsecro!"
Corvus rettulit, "Non amplius."

"Tu, sacer propheta," dixi, "sis licet dæmon atrox!—
Obsecro deos per illos queis uterque cedimus—
Dic dolenti, num remotis in locis olim Elysî
Sim potiturus puella numini carissima,
Num leoninam videbo, cœlites quam nominant."
Corvus rettulit, "Non amplius."

"Ista tempus emigrandi vox notet," dixi fremens—
"Repete nimbum, repete noctis, tu, plagam Plutoniam!
Nulla sit relicta testans pluma commentum nigra!
Mitte miserum persequi me! linque Palladis caput!
E meo tu corde rostrum, postibus formam eripe!"
Corvus rettulit, "Non amplius."

Et sedens pennis quietis usquem corvus, indies,
Sculptilis premit Minervæ desuper pallens caput;
Similis oculos molienti luctuosa dæmoni:
Sub lychno nigrat tapetes fluctuans umbra alitis;
Et mihi mentem levandi subrutam hac umbra meam
Facta copia est—non amplius!

poezie de Edgar Allan Poe (1845), traducere de Lewis GidleySemnalează o problemă/completareCitate similare
Adăugat de Dan Costinaş
Comentează! | Votează! | Copiază! | In English | In Spanish | In Italian | In Romanian

Share
Vergiliu

Nunc scio quid sit amor!

citat de VergiliuSemnalează o problemă/completareCitate similare
Adăugat de George Budoi
Comentează! | Votează! | Copiază! | In Romanian

Share

Quid sit futurum cras, fuge quaerere.

citat de HoratiusSemnalează o problemă/completareCitate similare
Adăugat de Simona Enache
Comentează! | Votează! | Copiază!

Share
Aristoteles

Ingredi ad iudicem est autem ire ad iustitiam; quia iudex sit in quodam modo iustitia viva.

Aristoteles în Ethica NichomacheaSemnalează o problemă/completareCitate similare
Adăugat de Dan Costinaş
Comentează! | Votează! | Copiază!

Share
Cicero

An tibicines iique, qui fidibus utuntur, suo, non multitudinis arbitrio cantus numerosque moderantur, vir sapiens, multo arte maiore praeditus, non quid verissimum sit, sed quid velit vulgus, exquiret?

Cicero în Tusculanae disputationisSemnalează o problemă/completareCitate similare
Adăugat de Dan Costinaş
Comentează! | Votează! | Copiază! | In Romanian

Share

Licet mercis appellatio angustior sit, ut neque ad servos fullones vel sarcinatores vel textores vel venaliciarios pertineat, tamen Pedius libro quinto decimo scribit ad omnes negotiationes porrigendum edictum.

Domitus Ulpian în Digesto, 14.4.1.1Semnalează o problemă/completareCitate similare
Adăugat de Simona Enache
Comentează! | Votează! | Copiază!

Share

Umeri doloribus mustelae cinis cum cera medetur. - Ne sint alae hirsutae, formicarum ova pueris infricata praestant, item mangonibus, ut lanugo sit pubescentium, sanguis e testiculis agnorum, cum castrantur. Qui evulsis pilis inlitus et contra virus proficit.

Gaius Plinius Secundus în Naturalis historia, 30.41Semnalează o problemă/completareCitate similare
Adăugat de Simona Enache
Comentează! | Votează! | Copiază!

Share

De lupo et grue

Arta lupum cruciat uia gutturis osse retento.
Mendicat medicam multa daturus opem.
Grus promissa petit de faucibus osse reuulso.
Cui lupus: An uiuis munere tuta meo.
Nonne tuum potui morsu precidere collum?
Ergo tibi munus sit tua uita meum.
Nil prodest prodesse malis: mens praua malorum
Inmemor accepti non timet esse boni.

poezie de Aesopus din FabulaeSemnalează o problemă/completareCitate similare
Adăugat de Dan Costinaş
Comentează! | Votează! | Copiază!

Share

Socius cum resisteret communibus servis venalibus ad fugam erumpentibus, vulneratus est: impensam, quam in curando se fecerit, non consecuturum pro socio actione Labeo ait, quia id non in societatem, quamvis propter societatem impensum sit, sicuti si propter societatem eum heredem quis instituere desisset aut legatum praetermisisset aut patrimonium suum neglegentius administrasset: nam nec compendium, quod propter societatem ei contigisset, veniret in medium, veluti si propter societatem heres fuisset institutus aut quid ei donatum esset.

Sextus Pomponius în Digesto, 17.2.60.1Semnalează o problemă/completareCitate similare
Adăugat de Simona Enache
Comentează! | Votează! | Copiază!

Share

De oue et capra et iuuenca et leone

Vt racione pari fortune munera sumant,
Sumunt fedus ouis capra iuuenca leo.
Ceruus adest. ceruum rapiunt. leo sic ait: Heres
Prime partis ero. nam michi primus honor.
Et michi defendit partem uis prima secundam,
Et michi dat maior tercia iura labor.
Et pars quarta meum, nisi sit mea, rumpit amorem.
Publica solus habet forcior, ima premens.
Ne fortem societ fragilis, uult fabula presens.
Nam fragili fidus nesciet esse potens.

poezie de Aesopus din FabulaeSemnalează o problemă/completareCitate similare
Adăugat de Dan Costinaş
Comentează! | Votează! | Copiază!

Share

Proponitur actio ex hoc edicto in eum cuius maxima pars in venditione fuerit, quia plerumque venaliciarii ita societatem coeunt, ut quidquid agunt in commune videantur agere: aequum enim aedilibus visum est vel in unum eius, cuius maior pars aut nulla parte minor esset, aedilicias actiones competere, ne cogeretur emptor cum multis litigare, quamvis actio ex empto cum singulis sit pro portione, qua socii fuerunt: nam id genus hominum ad lucrum potius vel turpiter faciendum pronius est.

Paul în Digesto, 21.1.44.1Semnalează o problemă/completareCitate similare
Adăugat de Simona Enache
Comentează! | Votează! | Copiază!

Share