Plerique autem, dum pauca ex Gorgia Platonis a prioribus inperite excerpta legere contenti neque hoc totum neque alia eius volumina evolvunt, in maximum errorem inciderunt credunt que eum in hac esse opinione, ut rhetoricen non artem, sed ‘peritiam quandam gratiae ac voluptatis’ existimet, et alio loco ‘civilitatis particulae simulacrum et quartam partem adulationis’, quod duas partes civilitatis corpori adsignet, medicinam et quam interpretantur exercitatricem, duas animo, legalem atque iustitiam, adulationem autem medicinae vocet cocorum artificium, exercitatricis mangonum, qui colorem fuco et verum robur inani sagina mentiantur, legalis cavillatricem, iustitiae rhetoricen.
Quintilian în Inst., 2.15.24, 25
Adăugat de Simona Enache
Comentează! | Votează! | Copiază!