Nam et ipsum ius honorarium viva vox est iuris civilis.
citat de Aelius Marcianus
Adăugat de Simona Enache
Comentează! | Votează! | Copiază!
Citate similare
Adiuvandi vel supplendi vel corrigendi iuris civilis gratia.
citat de Aemilius Papinianus
Adăugat de Simona Enache
Comentează! | Votează! | Copiază!
Ingredi ad iudicem est autem ire ad iustitiam; quia iudex sit in quodam modo iustitia viva.
Aristoteles în Ethica Nichomachea
Adăugat de Dan Costinaş
Comentează! | Votează! | Copiază!
Non itaque concupiscere mulierem, sed concupiscentiae consentire peccatum est; nec voluntas consensus damnabilis est.
Pierre Abelard în Ethica seu Scito te ipsum, III
Adăugat de Simona Enache
Comentează! | Votează! | Copiază!
Iustitia est constans et perpetua voluntas ius suum cuique tribuendi.
citat de Domitus Ulpian
Adăugat de Simona Enache
Comentează! | Votează! | Copiază! | In English | In Italian | In Romanian
Jus pretorium est quod ad pretorem introduxerunt adjuvandi vel corigendi vel supleandi juris civilis propter gratia utilitatem publicam.
citat de Aemilius Papinianus
Adăugat de Simona Enache
Comentează! | Votează! | Copiază!
Toranius mango Antonio iam triumviro eximios forma pueros, alterum in Asia genitum, alterum trans Alpis, ut geminos vendidit: tanta unitas erat. postquam deinde sermone puerorum detecta fraude a furente increpitus Antonio est, inter alia magnitudinem preti conquerente (nam ducentis erat mercatus sestertiis), respondit versutus ingenii mango, id ipsum se tanti vendidisse, quoniam non esset mira similitudo in ullis eodem utero editis; diversarum quidem gentium natales tam concordi figura reperire super omnem esse taxationem; adeo que tempestivam admirationem intulit, ut ille proscriptor animus, modo et contumelia furens, non aliud in censu magis ex fortuna sua duceret.
Gaius Plinius Secundus în Naturalis historia, 7.56
Adăugat de Simona Enache
Comentează! | Votează! | Copiază!
Publicum ius est quod ad statum rei romanae spectat privatum quod ad singulorum utilitatem.
citat de Domitus Ulpian
Adăugat de Simona Enache
Comentează! | Votează! | Copiază! | In Romanian
Nosce te ipsum.
citat de Socrates
Adăugat de Lucian Velea
Comentează! | Votează! | Copiază! | In English | In Romanian
Est enim sine dubio, domus iuris consulti totius oraculum civitatis.
Cicero în Rhetorica - De Oratore
Adăugat de Simona Enache
Comentează! | Votează! | Copiază!
Iuris prudentia est divinarum et humanarum rerum notizia. Iusti atque iniusti scientia.
citat de Domitus Ulpian
Adăugat de Simona Enache
Comentează! | Votează! | Copiază! | In Italian | In Romanian
Obligatio est iuris vinculum quo necessitate adstringimur alicuius solvendae rei secundum nostrae civitatis iura.
Justinian în Institutele lui Justinian
Adăugat de Simona Enache
Comentează! | Votează! | Copiază! | In Romanian
Omne ius quo utimur vel ad personas pertinet vel ad res vel ad actiones.
citat de Gaius
Adăugat de Simona Enache
Comentează! | Votează! | Copiază!
Ignorantia iuris nocet.
proverbia latina
Adăugat de Simona Enache
Comentează! | Votează! | Copiază! | In Romanian
De oue et capra et iuuenca et leone
Vt racione pari fortune munera sumant,
Sumunt fedus ouis capra iuuenca leo.
Ceruus adest. ceruum rapiunt. leo sic ait: Heres
Prime partis ero. nam michi primus honor.
Et michi defendit partem uis prima secundam,
Et michi dat maior tercia iura labor.
Et pars quarta meum, nisi sit mea, rumpit amorem.
Publica solus habet forcior, ima premens.
Ne fortem societ fragilis, uult fabula presens.
Nam fragili fidus nesciet esse potens.
poezie de Aesopus din Fabulae
Adăugat de Dan Costinaş
Comentează! | Votează! | Copiază!
Domus iuris consulti totius oraculum civitatis.
Cicero în De oratore
Adăugat de Simona Enache
Comentează! | Votează! | Copiază!
Nemo plus iuris ad alium transferre potest, quam ipse haberet.
Domitus Ulpian în Digesto, 50, 17, 54
Adăugat de Simona Enache
Comentează! | Votează! | Copiază!
Eum, qui venaliciariam vitam exercebat, puto suorum numero non facile contineri velle eiusmodi mancipia, (nisi evidens voluntas fuit etiam de his sentientis): nam quos quis ideo comparavit, ut ilico distraheret, mercis magis loco quam suorum habuisse credendus est.
Domitus Ulpian în Digesto, 32.73.4
Adăugat de Simona Enache
Comentează! | Votează! | Copiază!
Proponitur actio ex hoc edicto in eum cuius maxima pars in venditione fuerit, quia plerumque venaliciarii ita societatem coeunt, ut quidquid agunt in commune videantur agere: aequum enim aedilibus visum est vel in unum eius, cuius maior pars aut nulla parte minor esset, aedilicias actiones competere, ne cogeretur emptor cum multis litigare, quamvis actio ex empto cum singulis sit pro portione, qua socii fuerunt: nam id genus hominum ad lucrum potius vel turpiter faciendum pronius est.
Paul în Digesto, 21.1.44.1
Adăugat de Simona Enache
Comentează! | Votează! | Copiază!
Bibliothecam tuam cave cuiquam des pondeas, quamvis acrem amatorem inveneris; nam ego omnes meas vindemiolas eo reservo, ut illud subsidium senectuti parem.
Cicero în Epistulae ad Atticum
Adăugat de Dan Costinaş
Comentează! | Votează! | Copiază!
Socius cum resisteret communibus servis venalibus ad fugam erumpentibus, vulneratus est: impensam, quam in curando se fecerit, non consecuturum pro socio actione Labeo ait, quia id non in societatem, quamvis propter societatem impensum sit, sicuti si propter societatem eum heredem quis instituere desisset aut legatum praetermisisset aut patrimonium suum neglegentius administrasset: nam nec compendium, quod propter societatem ei contigisset, veniret in medium, veluti si propter societatem heres fuisset institutus aut quid ei donatum esset.
Sextus Pomponius în Digesto, 17.2.60.1
Adăugat de Simona Enache
Comentează! | Votează! | Copiază!