Citate despre Qui tacit consentire videtur, pagina 2
Non qui parum habet, sed qui plus cupit, pauper est.
Seneca în Epistulae morales ad Lucilium (62)
Adăugat de Dan Costinaş
Comentează! | Votează! | Copiază!
Non itaque concupiscere mulierem, sed concupiscentiae consentire peccatum est; nec voluntas consensus damnabilis est.
Pierre Abelard în Ethica seu Scito te ipsum, III
Adăugat de Simona Enache
Comentează! | Votează! | Copiază!
Umeri doloribus mustelae cinis cum cera medetur. - Ne sint alae hirsutae, formicarum ova pueris infricata praestant, item mangonibus, ut lanugo sit pubescentium, sanguis e testiculis agnorum, cum castrantur. Qui evulsis pilis inlitus et contra virus proficit.
Gaius Plinius Secundus în Naturalis historia, 30.41
Adăugat de Simona Enache
Comentează! | Votează! | Copiază!
Plerique autem, dum pauca ex Gorgia Platonis a prioribus inperite excerpta legere contenti neque hoc totum neque alia eius volumina evolvunt, in maximum errorem inciderunt credunt que eum in hac esse opinione, ut rhetoricen non artem, sed ‘peritiam quandam gratiae ac voluptatis’ existimet, et alio loco ‘civilitatis particulae simulacrum et quartam partem adulationis’, quod duas partes civilitatis corpori adsignet, medicinam et quam interpretantur exercitatricem, duas animo, legalem atque iustitiam, adulationem autem medicinae vocet cocorum artificium, exercitatricis mangonum, qui colorem fuco et verum robur inani sagina mentiantur, legalis cavillatricem, iustitiae rhetoricen.
Quintilian în Inst., 2.15.24, 25
Adăugat de Simona Enache
Comentează! | Votează! | Copiază!
Animus vereri qui scit, scit tuta ingredi.
aforism de Publilius Syrus din Sententiae
Adăugat de Dan Costinaş
Comentează! | Votează! | Copiază! | In Romanian
Bene dormit qui non sentit quam male dormiat.
aforism de Publilius Syrus din Sententiae
Adăugat de Dan Costinaş
Comentează! | Votează! | Copiază!
Bene vixit is qui potuit cum voluit mori.
aforism de Publilius Syrus din Sententiae
Adăugat de Dan Costinaş
Comentează! | Votează! | Copiază!
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum; adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra; panem nostrum quotidianum da nobis hodie; et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et ne nos inducas in tentationem. Sed libera nos a malo. Amen.
în Evanghelia după Luca 11:2-4
Adăugat de Dana Pătrășescu
Comentează! | Votează! | Copiază!
De fure uxorem ducente
Femina dum nubit furi, vicinia guadet.
Vir bonus et prudens talia verba movet:
Sol pepigit sponsam. Iovis aurem terra querelis
Perculit et causam, cur foret egra, dedit:
Sole necor solo; quid erit, si creverit alter?
Quid patiar? Quid aget tanta caloris hiems?
Hic prohibet sermo letum prebere favorem,
Qui mala fecerunt vel mala facta parant.
poezie de Aesopus din Fabulae
Adăugat de Dan Costinaş
Comentează! | Votează! | Copiază!
De gallo et iaspide
Dum rigido fodit ore fimum, dum queritat escam,
Dum stupet inuenta iaspide gallus, ait:
"Res uili preciosa loco natique nitoris,
Hac in sorde iacens nil mihi messis habes.
Si tibi nunc esset qui debuit esse repertor,
Quem limus sepelit, uiueret arte nitor.
Nec tibi conuenio, nec tu mihi, nec tibi prosum,
Nec mihi tu prodes, plus amo cara minus."
Tu gallo stolidum, tu iaspide pulcra sophie
Dona notes. stolido nil sapit ista seges.
poezie de Aesopus din Fabulae
Adăugat de Dan Costinaş
Comentează! | Votează! | Copiază!