Citate despre Homines, dum docent, discunt.
Homines, dum docent, discunt.
Seneca în Epistulae morales ad Lucilium (62)
Adăugat de Dan Costinaş
Comentează! | Votează! | Copiază!
Lacus
Caerulum flavae nemoris beati
Usque nymphaeae onerant lacum; hicce
Contremit lintrem, niveos aquarum
Dum movet orbes.
Litore in longo spatior quietus
Audio exspectoque ut amica lenis
In meum pectus cadat eque scirpis
Exoriatus;
Ut schapham in parvam saliamus ambo
Leniter lympha mihi murmurante
Et gubernaclum fugiat manum atque
Parvula palma;
Ut vehamur lintre lepore capti
Luce sub lunae radiisque blandae -
Lenis in scirpis zephyrus flet atque
Insonet unda!
[...] Citeşte tot
poezie de Mihai Eminescu din Poësis (Poesii) (1876), traducere de Traian Lăzărescu
Adăugat de Dan Costinaş
Comentează! | Votează! | Copiază! | In English | In Spanish | In Italian | In Romanian
O rem quam homines soluti ridere non desinant, tristiores autem sine maximo dolore audire non possint!
Cicero în Pro domo sua (57)
Adăugat de Dan Costinaş
Comentează! | Votează! | Copiază!
Plerique autem, dum pauca ex Gorgia Platonis a prioribus inperite excerpta legere contenti neque hoc totum neque alia eius volumina evolvunt, in maximum errorem inciderunt credunt que eum in hac esse opinione, ut rhetoricen non artem, sed ‘peritiam quandam gratiae ac voluptatis’ existimet, et alio loco ‘civilitatis particulae simulacrum et quartam partem adulationis’, quod duas partes civilitatis corpori adsignet, medicinam et quam interpretantur exercitatricem, duas animo, legalem atque iustitiam, adulationem autem medicinae vocet cocorum artificium, exercitatricis mangonum, qui colorem fuco et verum robur inani sagina mentiantur, legalis cavillatricem, iustitiae rhetoricen.
Quintilian în Inst., 2.15.24, 25
Adăugat de Simona Enache
Comentează! | Votează! | Copiază!
Omnes homines a natura student scientiae.
Aristoteles în Metaphysica
Adăugat de Dan Costinaş
Comentează! | Votează! | Copiază!
De fure uxorem ducente
Femina dum nubit furi, vicinia guadet.
Vir bonus et prudens talia verba movet:
Sol pepigit sponsam. Iovis aurem terra querelis
Perculit et causam, cur foret egra, dedit:
Sole necor solo; quid erit, si creverit alter?
Quid patiar? Quid aget tanta caloris hiems?
Hic prohibet sermo letum prebere favorem,
Qui mala fecerunt vel mala facta parant.
poezie de Aesopus din Fabulae
Adăugat de Dan Costinaş
Comentează! | Votează! | Copiază!
De gallo et iaspide
Dum rigido fodit ore fimum, dum queritat escam,
Dum stupet inuenta iaspide gallus, ait:
"Res uili preciosa loco natique nitoris,
Hac in sorde iacens nil mihi messis habes.
Si tibi nunc esset qui debuit esse repertor,
Quem limus sepelit, uiueret arte nitor.
Nec tibi conuenio, nec tu mihi, nec tibi prosum,
Nec mihi tu prodes, plus amo cara minus."
Tu gallo stolidum, tu iaspide pulcra sophie
Dona notes. stolido nil sapit ista seges.
poezie de Aesopus din Fabulae
Adăugat de Dan Costinaş
Comentează! | Votează! | Copiază!
Mille viae ducunt homines per saecula Romam.
în Romanorum proverbiis
Adăugat de Dan Costinaş
Comentează! | Votează! | Copiază! | In English | In Spanish | In Italian | In Romanian
Verba docent, exempla trahunt.
proverbia latina
Adăugat de Dan Costinaş
Comentează! | Votează! | Copiază! | In Romanian
Super Culmina
Labitur culmen super alta luna,
Leniter frondes quatit atra silva,
Per comas alni sonat usque (amarum!)
Bucina tristis.
Dum sonat late mihi latiusque,
Dum sonat lenis mihi leniorque,
Afficit maesros animos meos cu-
pidine mortis.
Cur taces, cum nunc animum beatus
Corde iam intendo peramanter ad te?
Amplius pro me resonabis unquam,
Bucina dulcis?
poezie de Mihai Eminescu, traducere de V. Sulica
Adăugat de Simona Enache
Comentează! | Votează! | Copiază!
<< < Pagina 1 >